Jump to content

Latin/Lesson 11-Translation

From Wikibooks, open books for an open world
Latin
Intro: 12
Chapter 1 123456
Chapter 2 12345678
Chapter 3 12345678
Chapter 4 12345678910
Chapter 5 123456789

Lesson 20, as a bit of a reward is a little translation exercise from the Gospel of Saint Luke.

Exercise 1

Vocabulary

coming soon, at the moment consult your dictionary

Respondens Simon dixit: "Aestimo quia is, cui plus donavit". At ille dixit ei: "Recte iudicasti". Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: "Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam: aquam pedibus meis non dedisti; haec autem lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit. Osculum mihi non dedisti haec autem, ex quo intravi non cessavit osculari pedes meos. Oleo caput meum non unxisti; haec autem unguento unxit pedes meos. Propter quod dico tibi: Remissa sunt peccata eius multa, quoniam dilexit multrum: cui autem minus dimittitur, minus diligit." Dixit autem ad illam: "Remissa sunt peccata tua". Et coeperunt, qui simul accumbebant, dicere intra se: "quis est hic, qui etiam peccata dimittit?". Dixit autem ad mulierem: Fides tua te salvam fecit; vade in pace!".

Et factum est deinceps, et ipse iter faciebat per civitatem et castellum praedicans et evangelizans regnum Dei, et Duodecim cum illo, et mulieres aliquae, quae erant curatae ab spiritibus malignis et infirmitatibus, Maria, quae vocatur Magdalene, de qua daemonia septem exierant, et Ioanna uxor Chuza procuratoris Herodis, et Sussanna et aliae multae, quae ministrabant eis de facultatibus suis.