Latin/Chapter 5 Verse
< Latin
A Verse From the Gospel of St. Luke
[edit | edit source]Respondens Simon dixit: "Aestimo quia is, cui plus donavit". At ille dixit ei: "Recte iudicasti". Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: "Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam: aquam pedibus meis non dedisti; haec autem lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit. Osculum mihi non dedisti haec autem, ex quo intravi non cessavit osculari pedes meos. Oleo caput meum non unxisti; haec autem unguento unxit pedes meos. Propter quod dico tibi: Remissa sunt peccata eius multa, quoniam dilexit multum: cui autem minus dimittitur, minus diligit." Dixit autem ad illam: "Remissa sunt peccata tua". Et coeperunt, qui simul accumbebant, dicere intra se: "quis est hic, qui etiam peccata dimittit?". Dixit autem ad mulierem: Fides tua te salvam fecit; vade in pace!".