The Poetry of Gaius Valerius Catullus/16

From Wikibooks, open books for an open world
< The Poetry of Gaius Valerius Catullus
Jump to: navigation, search
Line Latin Text English Translation
1 Pedicabo ego vos et irrumabo
2 Aureli pathice et cinaede Furi,
3 Qui me ex versiculis meis putastis,
4 Quod sunt molliculi, parum pudicum.
5 Nam castum esse decet pium poetam
6 Ipsum, versiculos nihil necesse est;
7 Qui tum denique habent salem ac leporem,
8 Si sunt molliculi ac parum pudici,
9 Et quod pruriat incitare possunt,
10 Non dico pueris, sed his pilosis
11 Qui duros nequeunt movere lumbos.
12 Vos, quod milia multa basiorum
13 Legistis, male me marem putatis?
14 Pedicabo ego vos et irrumabo.